Roman School
Schola Latína Európæa & Úniversális
Latiné loqui disce sine molestiá!    Learn to speak Latin with ease!
¡Aprende a hablar latín sin esfuerzo!    Apprenez à parler latin sans peine!
Impara a parlare latino senza sforzo!    Lernen Sie Latein zu sprechen ohne Mühe!

Cetera varia

De machinarum nominibus controversia

Avitus: Propter nuperrima verba tua de scapis, quibus patefecisti quaedam a me de rebus computatoriis ignota, gratias tibi ago, atque ignoscas precor tarditati meae in rescribendo.

Nisi fallor, respondendum mihi erat epistulis tuis intitulatis De machinarum nominibus [6/12/02 19:39 & 10/10/02 00:25]. Si quibus aliis litteris tuis responsum debeo, ilico dic mihi. Scribebamus itaque:

"Delectat, optime Conrade, ut supra dixi, tecum controversias conjungere, quippe qui eas ingrediaris jucundo animo. Sed videmur circulum quendam complevisse. Post novissimas enim meas documentis refertas litteras jam mirabar te adhuc aliquid arguere posse dixisse."

Nunc autem, cum quae scripsisti lego, video jam parum novi te addere potuisse. Argumentis enim veteribus uteris quibus ego jam respondi, unde patet sive te oblitum esse responsionum mearum sive nihil novi quo redarguas habere. Ne taedium sodalibus aliis faciamus, distincté notabo vetera et nova (pauciora) argumenta:


Conradus: Quid repetierim, non uideo, fortasse tu non satis diligenter ea reputasti.

Avitus: Ego omnia diligentissimé legi; sed, ut patuit per illam ad quam respondebas epistulam meam, multa vetera argumenta (verbo VETUS notata) repetenda fuerunt.
At post hunc temporis lapsum confitendum est mihi oblitum nunc me quoque esse quid jam dixerimus quid autem non. Unde denuo si vis possumus facere principium ;-) Ambo jam in eádem positione sumus.

Conradus: Quocumque res se habent modo, ego, ut iam antea tibi scripseram, non sum satis otiosus, ut 15 paginas impleam - epistula nuperrime a te missa supra 26000 litteras habet - unaquaque septimana ideo tantum, ut bis idem recipiam paucos dies post, et ut disputatio in minora argumenta etiam atque etiam magis distantia digredatur.

Avitus: Neque, ut vides, ego, qui desinere novo anno debui tam multum scribere quam solebam.

Conradus: Ergo consilium meum est, ut, ne punctum amittamus nimia prolixitudine epistularum, contrahamus eas ad id, quod tu in principio proposueras, id est utrum machinas per suffixum ~tor/~sor nominare liceret, disputandum aliis et suffixis et rebus ad posterum delatis.

Avitus: At utinam id posset fieri, quia controversia per comparationem tantum videtur mihi progredi posse: inter duas enim desinentias optare debemus quarum nulla est per se indubié bona (unde exoritur disputatio); sed eligenda est minus mala. Quod tantum judicare licet per comparationem. Non enim absoluté dixi -tor bonam esse; meliorem dixi quam -trum, quod nisi comparatione factá difficilius videtur probatu.

Ambo malas esse difficile est negare: neque enim per -trum neque per -tor machinarum nomina condiderunt 'aurei' scriptores. Per -trum quia archaicum et JAM obsoletum erat 'aureo' tempore, per -tor autem quia NONDUM quisquam cogitaverat oportunum machinas tali modo 'aureo' tempore nuncupare. Id neque tu neque ego negare possumus.
Tu autem dixisti machinas habuisse Romanos. Meá sententiá differunt a modernis, propter causas jam prolatas, sed nihil refert. Si enim machinas post annum -100 perrexerunt invenire Romani, et suffixu -trum uti licebat, cur nullam umquam per totam 'auream' aetatem [condita enim sunt tempore Ciceroniano 9 verba per -bulum, 5 per -bro, 15 per -culum / -crum] neque postea in millennariá hominum Latiná memoriá inventam machinam tali suffixu nuncupaverunt?

Accipiamus itaque non satis bonam neque -trum neque -tor desinentiam esse. Tunc inter ambas meliorem eligere oportebit, quod non nisi per comparationem decernere licebit. Unde non video quomodo seligendae sint controversia de -trum ac de -tor.

Conradus: Quod, ut iam antea scripsi, auctoritas bona malaue aliarum syllabarum suffixarum, quibus uocabula Latine creantur, non pertinet ad rem ipsam, id est ad propositionem tuam.

Avitus: Vid. supra. Jam dixi propositionem meam esse comparativam: meliorem esse desinentiam -tor quam -trum. Comparationes ergo pertinent. Sed jam video quo velis pervenire. Esto. Disputabimus de -trum, nullo metu. Tyrannidi tuae morem geram.

Conradus: Etsi enim omnia bona esse aut monstres aut negas, id ipsum tamen syllabam ~tor (similesque) nec meliorem nec peiorem reddit ad machinas nominandas.

Avitus: Una videtur eligenda, sive analogiam linguarum modernarum quae consensu quodam (lege naturae 'aureus' quis dixerit) uná utuntur (It. -tore, His. -dor, Gall. -teur, Gr. -tnr[as]) volumus servare, sive vitare chaos ne quis alias dicat televisorium alias autem expergi·culum alias computa·trum alias ascendi·bulum nullá cognitá lege neque ullá oblatá causá.

De melioribus autem pejoribusve necessariisque comparationibus, vid. supra. Sed, ut dixi, tibi geram morem:

Conradus: Rogaui te, ut auctoritatem afferres, cur syllaba ista ad machinas nominandas usurpanda sit. Auctoritates attulisti has:
1) Litographiam quandam, quam suspicari licet esse omnino modernam, i.e. saeculo XVI factam aut post (aequator)

Avitus: Litographiam illam per saturnaliciam maternae domús visitationem vidi anno 1708 (saeculo XVIII) in lucem proditam esse, unde tibi procul dubio intolerabiliter moderna videbitur, sed casu quodam etiam illis in Hispaniá diebus emi mirum librum 'Erasmo en España, La recepción del Humanismo en el primer Renacimiento español' (Sociedad estatal para la acción cultural exterior, 2002-2003) ubi p. 277, mirabile dictu, invenitur imago duarum xylographiarum a Ptolomaei Claudi 'Omnia quae extant opera praeter geographiam' libro edito Basileae in officina Enrichi Petri anno 1551, quarum secunda (hemisphaeri australis) monstrat inscriptionem 'Circ:æquinoctialis' sed in primá (h. borealis) legitur 'Æquator'. Boná ergo conjecturá mentionem fecisti saeculi XVI, quo saeculo LATINITAS FLOREBAT IN EUROPÁ.
Verbum tamen 'Aequator' jam in usu fuisse Latine saeculo XIII auctor est REY Alain, 'Le Robert, Dictionnaire historique de la langue française'.

Conradus: 2) Scriptorem aut scriptores rerum anatomicarum, quos suspicari licet saec. XVII uixisse (musculus abductor)

Avitus: Anno 1542 (s.XVI, non magná distantiá) videtur edidisse opera sua optimus Latinus scriptor Vesalius.

Conradus: 3) Scripta saeculi XV mathematica (denominator; dixisti 'inuenitur IAM saec. XV', ego dixerim 'inuenitur DEMVM saec. XV')

Avitus: Ad conjecturam tuam (plus minusve: s. XVI: "Gli 'Arithmeticorum libri duo', scritti --a quel che sembra-- nel 1557 e pubblicati postumi a Venezia nel 1575") inveni:

F r a n c i s c i M a u r o l i c i
O p e r a M a t h e m a t i c a

Arithmeticorum liber secundus

Propositio 7a

1 Duabus quantitatibus inaequalibus propositis, minorem a maiori subtrahere. Si propositae quantitates singulis denotentur numeris, tunc numerus minor subtrahatur a maiori. Nam relictus numerus erit is, qui significat quantitatem, quae superest post subtractionem minoris quantitatis a maiori per secundam huius.
2 Si autem propositae quantitates, quarum altera ab altera subtrahenda est, singulae binis exprimantur numeris, sint ipsae tunc 'ab' maior, et 'cd' minor, quarum NUMERATORES sint 'ac', DENOMINATORES 'bd', ita ut oporteat quantitatem 'cd' subtrahere a quantitate 'ab'. Ducatur 'a' in 'd' et fiat 'e'; deinde 'b' in 'c' et fiat 'f'. Mox subtrahatur ab 'e' numerus 'f' et reliquum sit 'g'.
3 Ducatur demum 'b' in 'd' et fiat 'h'. Eritque quantitas 'gh' cuius NUMERATOR 'g' DENOMINATOR 'h' quae relinquitur post subtractionem ipsius 'cd' quantitatis ab ipsa quantitate 'ab'. Cum enim 'd' multiplicans singulos 'ab' faciat singulos 'eh', erit, per primam huius, sicut 'a' ad 'b' sic 'e' ad 'h'; et similiter quoniam 'b' multiplicans singulos 'cd' facit singulos 'fh', ideo sicut 'c' ad 'd' sic 'f' ad 'h'. Quare per corollaria definitionum, quantitas 'eh' ipsi 'ab' et quantitas 'fh' ipsi 'cd' aequalis erit.
4 Et quoniam 'h' numerus est COMMUNIS earum DENOMINATOR, ideo per tertiam huius, ipsae quantitates 'eh' 'fh' sunt ad invicem sicut 'ef' NUMERATORES. Quamobrem excessus NUMERATORUM scilicet 'g' numerus significabit quantitatum 'eh' 'fh' differentiam, hoc est ipsa 'gh' quantitas erit talis differentia, sicut erat demonstrandum. Quod si propositarum quantitatum altera tantum binis notetur numeris, tunc reliquae supplendus est numerus DENOMINATOR: qui quidem in quantitatibus ad positam multiplicibus semper est unitas, integritatem positae ac non divisae significans.
5 Item notandum tam in praesenti, quam in praecedenti propositione, quod quantitates, quae ad positam multiplices sunt, et insuper superparticulares, aut superpartientes redigendae sunt ad partes; ita ut singulae binis significentur numeris, atque modus demonstrandi locum habeat.

Conradus: Hoc, mi Auite, parum est, omnes illi nullius fere sunt auctoritatis, aut, ut melius dicam, tantum fere est in iis auctoritatis, quantum in quouis nostrum. Ne dubites, quid dicam: auctor ad hanc rem iudicandam aptus est auctor antiquus.

Avitus: HIC EST NODUS TOTIUS REI. Non utrum -trum an -tor melius sit, utrum 'internationalis' an 'omnium' tantum 'gentium' dicendum, utrum 'dies natalis Christi' an 'nativitas'. Haec dum particulatim consideramus, tempus terimus.

Res tota in eo est ut decernamus quid sit LINGUA LATINA, quae sit
'legitima' Latinitas.

Tu dicis majores nostri (quantiscumque exemplis te obruam) nullius "fere" esse auctoritatis aut ejusdem "fere" ac nos. Si absurdum hujus asserti non vides, nescio unde incipiam persuadere. Auctoritas est in usu auctorum bonorum et cultorum (bonique atque culti fuerunt Erasmus, Vesalius, ...), non in usu auctoris unius solius prisci. Si tantam auctoritatem ("fere") tibi mihive misellis esse putas quam Cartesio aut Erasmo (etiam Vitruvio ipsi quis dixerit), sine me nescio utrum ridere an lacrimare.
Si tamen Latinum tantum est quod scripserunt antiqui (aut quod scripsit unus in totá historiá homo), tunc quodcumque nos scribamus Latinum non poterit esse, sive computatorem sive computatrum sive machinam computatoriam dicamus.
Quid autem significat illud "fere"? Tantumne auctortitatis quantam tu eis concedere velis? Dum tibi arrideant?

Hinc insuperabile distantia et quasi fractura vel chasma inter nos videtur exurgere. Tibi historia cultús Europaei nullius ("fere") est auctoritatis, mihi maximae. Tu (aliique) vultis rotam (et mathematica et anatomiam et politicam et theologiam omnesque scientias quae LATINE traditae sunt nobis) redinvenire. Traditionem despicientes esperantico more verba ex nihilo creatis. Linguam Latinam quae re verá fuit (non quam velitis arbitrario vestro more recreare) despicitis. Meá sententiá Latinitati nocetis.

Visne itque alio modo verba jam creata (nullius "fere" auctoritatis) renuncupare? Rotam redinvenire? Esperantico novo modo dicemus quae Latine per saecula fuerunt numerator ac denominator, quibus nullum alterum nomen umquam fuit? Esperantico novo modo dicemus quae Latine per saecula fuerunt pronator atque abductor, quibus nullum alterum nomen umquam fuit?
Esperantico novo modo dicemus quae Latine per saecula fuerunt ens summus atque essentia, quibus nullum alterum nomen umquam fuit? Esperantico novo modo dicemus quae Latine per saecula fuerunt resurrectio carnis atque panis transubstantialis, quibus nullum alterum nomen umquam fuit? Esperanticam novam Latinitatem tu tuique condetis?

Non ego dico sermonem Latinum naturalem non corruptum esse decursu temporis naturamque suam perdidisse in hominum memoriá in linguasque vernaculas evasisse. Non ego dico litteras Latinas non corruptas esse aliquando naturamque suam perdidisse in scriptaque evasisse qualis Vulgata. Sed non omnia decursu temporis mala facta! Immo quae mala erant jam correxerunt humanistae, qui Latinitatem classicam aureamque penitus callebant quique nihil obstare censuerunt quominus ditarent gloriosissimam nostram linguam multis verbis (inter quae pronator et supinator et denominator et numerator) quibus perspicua miroque modo subtilis ab agrestique in aptissimam omnibus scientiis est facta.

Jam dixi, et repetam quotiescumque erit necesse, naturam linguae Latinae nos servare debere, id est phoneticam incorruptam (ne 'poenam' dicamus "pena"), morphologiam incorruptam (ne femininum 'studentis' "studentricem" faciamus), syntaxin incorruptam (ne "dico quia venis" dicamus). Ut uno verbo dicam: GRAMMATICAM Latinam incorruptam servare debemus. PATRIMONIUM LEXICUM quoque servare debemus, quod facimus si non neologismis utimur quibus verba eádem prorsus significatione obliterentur (eádem prorsus!). Sed linguam nostram AMPLIFICARE LICET, et jam id dixerunt -non repetam locos- majores nostri 'aurei', sive novos sensús dando verbis (dum antiqui sensús non obliterentur) sive nova verba condendo (dum antiqua verba non obliterentur).

Si pronatores supinatoresque displicent quia homines esse debere PUTAS, ad auctores hujus paginae scribe et persuadere conare:



Conradus: 4) 'indagator umbrae' apud Vitruuium.
Haec uerba, quale infortunium, in editionibus quas uidi, seclusa sunt.

Avitus: Quibus editionibus? Quot? Equidem nomina dedi mearum.

Conradus: Et seclusa sint, ut opinor, etiamsi nullum uocabulum, quod per ~tor finiatur, ibi fuerit, id est, etsi uerbi gratia 'index umbrae' ibi scriptum sit.

Avitus: Quibus fundamentis ita opinaris? Equidem contrarium opinor.

Conradus: Luce clarius est enim nihil esse nisi glossam marginis ad uerbum Graecum explicandum,

Avitus: Illud 'enim' conjecturam super conjecturam facit.

Conradus: quod Vitruuius uerisimiliter omnino non putabat necesse esse, ut interpretaretur (cf. alia Graeca in eius libro). Hoc tamen si dubitas, non mecum, sed cum iis, qui libros edendos curant, disputandum.

Avitus: Lepidum (atque illegitimum) modum avertendae controversiae!

Conradus: Credo acta philologica, quae ut latus longusque est mundus, in lucem prodeunt aliquoties in anno, libentissime argumenta tua prelo esse subiectura, ut 'indagator umbrae' Vitruuio tribuatur neue secludatur in editionibus. Inter alios et ego libenter ista legam :-)

Avitus: Ha, ha. Conjecturas edita tu tuas, lepidissime.
Sed sit 'indagator umbrae' secludendum: traditio Latina non constitit cum Vitruvio. Etiam hoc dico: sunt quidam qui ne Vitruvi quidem Latinitatem (ferream dicunt) flocci faciant, ut si sua plus habeat auctoritatis!
Facilius itaque tibi erat cum eis pontificare: Vitruvius admirandus, non imitandus. Tunc etiam si mille verba haberet per -tor Vitruvius, posses nihilominus per -trum monstra alacriter pergere creare.

Conradus: 5) canes uenatores, etc. qui omnino non pertinent ad rem (aliam rem esse ipse scripsisti).

Avitus: Alia res quodam modo est (non enim est nomen machinae, neque 'venator' usurpatus sine comite nomine), sed nullo modo non pertinens ad legitimum originem patefaciendum verborum qualia 'musculus abductor' (postea tantum 'abductor', sicut 'ars grammatica' postea tantum 'grammatica') et 'numerus denominator' (postea tantum 'denominator').

Conradus: Alia de quibus scripseras, ut supra expressi, postea et separatim.

Avitus: Expecto (ut invenias litteras illas meas, scribebam eas 4/12/02 11:50, eodem titulo ac hae). Sed dum quaestionem de pretio LATINAE traditionis non solvamus, in cassum disputamus de desinentiis de verbis deque omnibus rebus.

Conradus: In alia epistula interrogasti, cur uerba 'ad apparatus spectationem' omisissem. Omisi, quod in libro, quem hic habeo, ab editore secluduntur.

Avitus: Liber tuus (anonymus?) calamo scriptus est an novaculá?

Sed haec hactenus, amice.

Eduardus: profecto iamiam legi quae modo scripsisti quibus partim tibi partim Conrado assentior. sed plerumque non satis peritus sum ut de his rebus idonee judicem. nunc tandem suspicor illa "musculus abductor, numerus multiplicator, circulus aequator, natio victrix, corvus demolitor" inter sescenta alia nihil sunt nisi nomina substantiva in appositione coniecta quasi essent hendiadys.

Avitus: Nemo dixit contrarium. Bene suspicaris. Per appositionem connexa nomina sunt. Quid id obstat? Demonstratur tamen nomina per -tor predicari posse (neque tantum poeticé) de rebus non humanis legitimé atque Latiné.

Eduardus: semper vel ferme semper sunt eodem genere.

Avitus: Et semper vel ferme semper nomina artium adjectiva sunt: grammatica, musica, oratoria, ... Quid obstat?

Eduardus: mihi juxta ac Conrado magis placet "computatrum"…

Avitus: Et mihi placent dies sub sole peracti, sed quid ad philologiam?

Eduardus: … quam "computatorium" quod hoc mihi magis consentaneum videtur conclavi pleno computatrorum.

Avitus: Computatr·árium id esset

Eduardus: verbi gratia partes motrorum sint "rotrum" (pars versatilis, rotor vernacule)

Avitus: Omnia (praeter novissima) illa per -tor, quae vernacula putatis (et inde mala), fuerunt prius LATINA quam vernacula. Vernaculae linguae hunc derivandi morem didicerunt a Latinitate, non Latinitas a vernaculis.

Eduardus: "statrum" (pars stativa, stator) sed metallum vim electridis conductitans non "(semi)conductrum," (conductatrum?) quae omnia autem fateor sunt merae conjecturae.

Avitus: Non conjecturae, sed "esperantra".

Eduardus: certe res mortuae nullo modo sunt confundendae cum hominibus libero arbitrio praeditis.

Avitus: Numquam ascensorem vidi et putavi esse hominem. Neque calculavi maximum communem divisorem atque exiit parvulus infans.


- 26/07/2005 17h12


De pipa deque fumariolo

Non tamen est frivolum argumentum, optime Conrade, si cum priore, quod
delevisti, legas: "non extat Latina forma tradita alia ad hanc rem (ut quæ
moderna sit) ergo alicunde debemus sumere exemplum (et equidem neque a
lingua Polonica neque ab Esperanto censeo sumendum, neque ab arbitrio unius
illuminati)".

Certe enim Latinitatem respicere debemus et ejus morphologiam et
semanticam, ceterasque peculiaritates; sed hoc non est satis: his omnibus
consideratis possunt adhuc centena milia locutionum proferri ad res novas
designandas. Unusquisque Latinitatis vivæ fautor cui aliqua auctoritas in
parva Re Publica nostra detur poponit sua. Ita chaos exortum est maximum, ut
videbis ipse si, exempli gratia confers vocabularia Societatis Latinæ cum
Eggeri cum Methodi "Assimil" cum Sallmann aliorumque 'Piper Salve'
conscriptorum. Ut unum ponam exemplum, quod omnes linguæ consensu quodam
(solidis historicis -ut solet- fundamentis posito) dicunt It. pipa His. pipa
Cat. pipa Rum. pipa Gal. pipe Ang. pipe Ger. Pfeife, volunt Egger dici
'infundibulum (nicotianum)', Societas Latina 'fumisugium', Desessard
("Assimil") 'fumariolum', alii alia; quia perspecta -ut dicis- tantum
Latinitate et natura rei ipsius, infinita nomina fingi possunt, etiam 'canna
fumatoria', 'tibia fumatoria', 'fistula fumatoria', 'syrinx fumatoria',
'receptaculum fumatorium', 'cupula fumatoria', 'furnicula tabaccaria',
'capsula fistulata', 'tabaccariolum', 'tabacciferum', 'fumigerulum'.

Ergo penitus -pace tua dixerim- erras cum affirmas 'nullius momenti est,
quoad res ad Latinitatem spectat, quomodo aliae nationes res suas
nominarint'. Immo ipse Eichenseer dixit linguas alias MAXIME respiciendas in
neologismis condendis quibus nulla traditio Latina extat. Si enim inspicimus
alias linguas, non solum chaos avertemus quod ab 'imaginatione' singulorum
exoritur, sed etiam historiam rei legitimam discemus, quam etiam non
respicere non licet. Itaque exemplo nostro discemus illa omnia verba
consensu miro plurimas linguas deduxisse non ab 'infusione' tabacci, non a
'suctione' non a 'fumo' ipso, sed a simili instrumento quo PIPARE (OLD), id
est PIPULUM (OLD) emittere et imitari ad instar PIPATUS vel PIPATIONIS
quibus passeres PIPANT vel PIPIANT vel PIPIUNT vel PIPITANT licebat. Nomen
'pipa' sane non est classicum, sed invenitur in Latinitate seriore. E
contra, neque classica sunt neque in tota historia Latinitatis inveniuntur
(nisi in quibusdam vocabulariis ab illumniatis quibusdam ultimis annis
compositis) 'infundibulum nicotianum' neque 'fumisugium' neque 'fumariolum'.
Inter plura non classica et chaotica et arbitraria, optime Conrade, equidem
malo verbum traditione communi Europæa et historica gaudens quod neque
morphologiæ neque semanticæ Latinæ repugnat. - 23/07/2005 14h06