Roman School
Schola Latína Európæa & Úniversális
Latiné loqui disce sine molestiá!    Learn to speak Latin with ease!
¡Aprende a hablar latín sin esfuerzo!    Apprenez à parler latin sans peine!
Impara a parlare latino senza sforzo!    Lernen Sie Latein zu sprechen ohne Mühe!

Núntií Novissimí

DIARIUM «EUROPA» (2009-2010)

A fundatione «Generation Europe» paratum atque in lucem jam editum est Diarium «Europa», juvenibus inter 15 et 18 annos nátis destinatum, pulchris imaginibus illustratum multasque scitu dignas res continens de Unione Europæá, salute, naturá, historiá aliisque ... Latiné totum conscriptum! Diarium etiam nostræ Scholæ Latinæ Universali unam dicat paginam.






Omnes scholarum magistri ubi lingua nostra Latina docetur invitantur ut Diarium «Europam» postulent. Exemplaria 10.000 edita sunt, quæ venibunt in cistis 25 diaria + 1 magistri libellum continentibus, pretio €65 (cuj addendi sunt profecto sumptús postales).

Plura de Generation Europe deque ipso Diario «Europá»



- 02/04/2009 00h47


Colloquium de vivá linguá Latiná per rete docendá (2007)

Magister noster A. Gratius Avitus loquitur de institutione Latiná per Internet in Scholá Latiná Universali, necnon de futuro ejusdem postquam domus editoria Assimil methodum a Clément Desessard compositam Linguam Latinam sine molestiá removit. Loquitur etiam de Circulo Latino Londiniensi.





Plura de Circulo Latino Londiniensi


- 24/01/2008 23h33

DE ALF CONVENTU XI (2006)


OMNIVM · GENTIVM · CONVENTVM · XI

QVI · DE · ACTIVÁ · LINGVÆ · LATINÆ · INSTITVTIONE

A · SAECVLO · XIV · VSQVE · AD · NOSTRAM · ÆTATEM

ANNO · MMVI · MENSE · IVLIO

A · DIE · XXIV · VSQVE · AD · DIEM · XXVIII

APVD · HISPANOS · ALCANNIZII · ET · AMPOSTÆ · HABEBITVR

ACADEMIA · LATINITATI · FOVENDÆ · CONVOCAT

ALCANNIZIENSIS · SENATVS

AVSPICIIS · INSTITVTI · STVDIIS · HVMANIORIBVS · PROVEHENDIS

AMPOSTINVS · SENATVS

AVSPICIIS · ÆDILITATIS · CIVILI · CVLTVI · PROVEHENDO

IMPENSIS · SVÍS · AGENDVM · CVRANT


ARGUMENTUM: Qualis fuerit activa linguæ Latinæ institutio a sæculo XIV usque ad nostram ætatem

Conventús orationes imprímis in rationibus linguæ Latinæ modo activo docendæ versabuntur quas inde a temporibus litterarum renatarum homines usurpare consverunt: eæ præsertim rationes considerabuntur quæ præceptoribus nostris adhuc usui esse videantur. Haud dubium est quin linguæ usus et colloquiis habendis et operibus legendis et opusculis scribendis sit via omnium efficacissima quá sermo sive antiquus sive recentior doceatur. Hac enim adhibitá ratione alumni ad studia Latina alliciuntur, grammatica ac copia verborum facilius discuntur, facultas textús legendi et interpretandi acuitur.

Inter alios multos A. Gratius Avitus orationem habebit «De vivá linguá Latiná per rete docendá».

Plura de ALF deque ipso Conventu XI


- 24/05/2006 14h27

DE ARLT SCHOLÁ ÆSTIVÁ (2005)

COLLOQUIA LATINA

Maximus vero studiorum fructus est
et velut præmium quoddam amplissimum longi laboris
ex tempore dicendi facultas
(Quint. Inst. 10,7,1)


Tres sessiones colloquiorum Latinorum proponuntur quarum participes cauté paulatimque in vivam Latinitatem inducentur. Una lingua Latina ab initio adhibebitur in exercitamentis, controversiis atque scriptorum retractationibus.

Participes possunt esse non sólum professores, magistri et studentes Philologiæ Classicæ, sed etiam omnes homines qui Latinitatem amant ac vivam linguam Latinam audiendo loquendo exercere cupiant. Necesse est eis tantum rudimenta grammaticæ modicumque vocabularium Latinum scire.

Moderabitur A. Gratius Avitus, linguarum docendarum peritus qui ab anno 1998 constanter frequentat Latina seminaria quæ per totam Europam celebrantur quique prosperum Circulum Latinum Londiniensem condidit.

A. Gratius Avitus










I. De vivá linguá Latiná
Hæc est sessio introductoria, quá participes, quamquam sint inexperti, gradatim assuefient Latiné loquendo. Adjumenta loquendi præbebuntur, difficultates enodabuntur. Colloquia fient de rebus cottidianis.

* Salutatio
* Prima colloquia
* De pronuntiatione
* De neologismis
* Colloquia soluta
* De usu vivo linguæ Latinæ (libris, societatibus, conventibus)

II. De institutione Latiná activá
Hæc sessio præsertim destinata est magistris linguæ Latinæ, nam in eá agetur de linguá Latiná Latiné docendá, cur et quo modo possimus discipulos melius Latiné docere.

* De methodis linguæ Latinæ
* De optimis rationibus linguarum docendarum
* Exercitamenta scholastica
* De difficultatibus Latinæ institutionis
* De linguá Latiná in universitate
* De futuro institutionis Latinæ

III. De Latinitate
In hac sessione disputabitur de perennitate linguæ Latinæ in Europá, in orbe terrarum, præsertimque inter Britannos. Scripta majorum nostrorum legentur retractabunturque.

* Quod Latinitas plus sit quam grammatica Latina
* De Latinitate Britannicá (Galfredo Monumetensi, Alcuino Eboracensi, Duns Scoto, Thomá Moro, Francisco Bacono, Isaaco Newtono, …)

Plura de ARLT deque ipsá Scholá Æstivá


- 23/07/2005 14h03